in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in
exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa
est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et
adduxit me illuc
in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit
me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium
civitatis vergentis ad austrum
et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi
species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus
mensurae in manu eius stabat autem in porta
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis
et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego
ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia
omnia quae tu vides domui Israhel
et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in
manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est
latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno
et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et
ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno
latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine
et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et
inter thalamos quinque cubitos
et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo
uno
et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem
eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus
porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres
inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte
et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum
et longitudinem portae tredecim cubitorum
et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus
finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde
et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius
latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium
et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem
atrium portae undique per circuitum
et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem
vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos
et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum
quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem
erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante
frontes pictura palmarum
et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et
pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta
gazofilacia in circuitu pavimenti
et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem
portarum erat inferius
et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque
ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad
orientem et ad aquilonem
portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii
exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et
vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta
cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque
cubitorum
fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum
mensuram portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum
erat ascensus eius et vestibulum ante eam
et porta atrii interioris contra portam aquilonis et
orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos
et duxit me ad viam australem et ecce porta quae
respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum
eius iuxta mensuras superiores
et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras
ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine
viginti quinque cubitorum
et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum
ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde
in fronte eius
et porta atrii interioris in via australi et mensus est a
porta usque ad portam in via australi centum cubitos
et introduxit me in atrium interius ad portam australem et
mensus est portam iuxta mensuras superiores
thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem
mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu
quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti
quinque cubitos
et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque
cubitorum et latitudine quinque cubitorum
et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in
fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et
mensus est portam secundum mensuras superiores
thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut
supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu
longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti
quinque cubitorum
et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae
celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus
ascensus eius
et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem
et mensus est secundum mensuras superiores
thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras
eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et
latitudine viginti quinque cubitorum
vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in
fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum
ibi lavabunt holocaustum
et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae
inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro
delicto
et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae
pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante
vestibulum portae duae mensae
quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera
portae octo mensae erunt super quas immolabunt
quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris
extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine
cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas
ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima
et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per
circuitum super mensas autem carnes oblationis
et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio
interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem
et facies eorum contra viam australem una ex latere portae
orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis
et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam
meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi
porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis
sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt
filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut
ministrent ei
et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et
latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem
templi
et introduxit me in vestibulum templi et mensus est
vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et
latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et
latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad
eam et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde